# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.3.1-26

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 52.3.1 to 52.3.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.3.1

CAPUT PRIMUM. — i. Deus Trinitas in baptismo Christi commendatur. Evangelica lectio proposuit nobis unde loquamur ad Charitatem vestram, tanquam Domini imperio, et vere Domini imperio. Ab illo enim exspectavit cor meum tanquam jussionem proferendi sermonis, ut hinc cum intelligerem loqui me velle, quod recitari ipse voluisset. Audiat ergo studium et devotio vestra, ctadjuvct apud ipsum Dominum Deum nostrum laborem meum. Videmus enim et tanquam proposito divino spectaculo contuemur, apud flumen Jordanis commendari nobis Deuin nostrum in Trinitate. Cum enim veniret Jesus, et baptizatus esset a Joanne, Dominus a servo ( quod fecit ad humilitatis exemplum; in ipsa quippe humilitate ostendit impleri justitiam, quando dicente sibi Joanne, Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me: respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia): cum ergo baptizatus esset, aperti sunt. cœli, et descendit super cum Spiritus sanctus in specie columbæ; demde vox dcsuper consecuta est, Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Habemus ergo distinctam quodam modo Trinitatem: in voce Patrem, in homine Filium, in columba Spiritum sanctum. Hoc quidem commemorare opus erat; nam videre facillimum est. Evidenter enim, nec ullo dubitationis scrupulo commendatur hæc Tr initas. Nam ipse Dominus Christus in forma servi veniens ad Joannem, utique Filius cst: non enim dici potest quod Pater est, aut dici potest quod Spiritus sanctus est. Venit, inquit, Jesus: utique Filius Dei. De columba quis dubitet; aut quis dicat, Quid cst columba cum ipsum Evangelium testetur apertissime, Descendit super cum Spiritus sanctus in specie columbæ? De voce autem illa similiter nulla dubitatio quod Pallis sit, cum dicit, Tu es Filius meus (Marc. I, IIt. Habemus ergo distinctam Trinitatem. CAPUT II. — 2. De Trinitate inseparabili difficultas. Et si consideremus luca, audeo dicere (quamvis timide id dicam, tamen audeo) quasi scparabilcm Trinitatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
