# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.6.29-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 52.6.29 to 52.6.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.6.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.6.29

Ego neutrum eligo, nee hoc, nee illud dico. Nec aliquid facere Filium sinc Patre dico; quia mentior, si hoc dixero: nec Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse dico; quia nihilominus menlior, si hoc dixcro. Quomodo, inquit, explicabcris aL his augustiis? CAPUT IV. — 8. Filii solius est nativitas ex virginc, sed facta eat a Patre et Filio. Placet vobis quæstio proposita: Deus adjuvet, ut placeat et soluta. Ecce quod dico, ut liberet et me et vos. In una enim fide stamus in nomine Chr isti, et in una domo sub uno Domino vivimus, et in uno c>rpore membra sub uno capite sumnus, et uno spiritu vegetamur. Ut ergo Dominus ab his angustiis molestissimæ quæstionis liberei, et me qui loquor, et vos qui auditis, hoc dico: Filius quidem, non Pater, natus est de virgine Alaria; sed ipsam nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria, et Pater et F.lius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius: passionem tamea Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater, sed Filius: resurrectionem tamen Filii et. Pater et Filius operatus est. De quaestione ista videmur jam expediti; sed forte verhis meis, videamus etiam utrum verbis divinis. Pertinet ergo ad me sanctorum Librorum testimoniis demonstrare, nativitatem Filii et Patrem operatum et Filium; ita passionem; ita resurrectionem: ut cum Filii tantum sit et nativitas et passio et resurrectio; hæc tamen tria quæ ad Filium solum pertinent, nec a Patre solo facta sint, nec a solo Filio, sed a Patre utique et Filio. Probemus singula, judices auditis, causa proposita est, testes procedant. Dicat mihi judicium vestrum, quod solet causas agentibus dici: Doce quod promittis (a). Doceo plane adjuvante Domino, et coelestis juris recito lectionem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
