Latin
53.8.143 to 53.8.184
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.143-184
Unproofread scanNot analysed yet
An forte negare audebis Deum esse Christum? Non, inquis. Concedis et hoc, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)? Concedo, inquis. Audi: Anima justi sedes est sapientiæ (Snp. i ). Ubi euim sedem habet Deus, nisi ubi habitat? Ubi autem habitat, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17 ). Vide ergo quomodo excipias Deum. Spiritus est Deus; in spiritu et veritate oportet adorare Deum (Joan. IV, 24 ). Jam in cur luum, si placet. intret area testamenti, et ruat Dagon (I Reg. v, 3 ). Audi ergo nunc, et disce Deum desiderare, disce unde Deum videre possis præparare. Beat, inpuit, Mundicordes, quuniam ipsi Deum videbunt. CAPUT VIII. —Quid præparas oculos corporis! Si sic videbitur, in loco erit quod videbitur. NOB est in loco. qui ubique lotus est. Munda unde videatur. Præmia operibus congrua in sententiis betitudinum. Audi, ct inteLlige, si ipso juvante potero explicare: adjuvet nos ad intelligendum omnia supradicta opera ct mUnNa, quemadmodum congruentibus apposita sint. Uhi enim dictum cst de præmio, quod non congrueret operi, quod non consonaret? Quia humiles quasi a regno videntur alieni: Beati, inquit, pauperes spiritu, quia ipsorum eat reguum cælorum. Quia miles homines facile excluduntur de terra sua: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram. Jam caetera aperta sunt, clara, Sua sponte cognoscuntur: disputatore non egent. commemoratore opus habent. Beuti qui lugent. Quis lugens non consolationem desiderat? ipsi, inquit, consolabuntur. Boati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quis esuriens et sitiens non satietatem requirit? Et ipsi, inquit, saturabuntur. Beati misericordes. Quis misericors, nisi qui optat cx ipso opere reddi sibi a Deo vicem, ut circa se liat, quod circa pauperem facit? Beati, inquit, misericordes,quoniam ipsorum miserebitur Deus.