# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.212-243

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 53.8.212 to 53.8.243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.212

Quis enim nou curct, quis non quærat unde mundet, quo videre possit quem toto affectu desiderat? Expressit hoc divina testatio: F ide, inquit, mundam corda eorum (Act. xv, 9). Mundat cor fides Dei, mundum cor videt Deum. Sed quia ipsa fides aliquando ab hominibus, qui se ipsos fallunt, talis determinatur, quasi sulliciat tantummodo credere (promittunt enim sibi quidam etim conspectum Dei regnumque cælorum credentes ct male viventes); contra hos succensus et spirituali charitate quodammodo stomachans Jacobns apostolus in Epistalasua dicit, Tu credis quoniam unns est Deus. Plaudis tibi de fide v attendi enim multos iui pios æstimare multos esse deos, ct tu tibi gaudes crede ndo quia ninus est Deus. Bene facis. Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid ct ii Deum videbunt' Videbunt qui mundo suni corde. Quis antem mundicordes dicat spiritus immundos? Et tamen credunt, et coutremiscunt. i i. Fides Christianorum discernendu a fide dæmonum. Fidei comites spes et charitas. Discernenda est fides nostra a fide dæmonum. Fides enim nostra niundat cor: fides autem illorum reos facit. Male quippc opcrantur, et idco Domino dicunt: Quid nobis et tibi eat? Cum audis hoc dæmones dicere, putas cos non agnoscere? Scimus, inquiunt, qui sis. Tu es Filius Dei (Luc. IV, 34). Dicit hoc Petrus, et laudatur (Matth. xvi, 16, i7): dicit hoc dæmon, et damnatur. Unde hoc, nisi quia vox par, et cor impar? Discernamus ergo fidem nostram, nec credere sufficiat. Non est talis fides quæ mundat cor. Fide, inquit, mundans corda torum. Sed qua fide, quali fide, nisi quam definit Paulus apostolus, uhi ait: Fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6)? Ista fides discernit a fide demonum, discernit ab hominum flagitiosis ac perditis moribus. Fides, inquit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
