Latin
53.8.278 to 53.8.322
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.278-322
Unproofread scanNot analysed yet
Si sunt ineflabilia verba, quid cst cujus sunt verba? Cogitanti ergo libi de Deo, occurrit aliqua fortasse iu humana specie mira et amplissima magnitudo: constituisti eam in conspectu cogitationis lux, tanquam. magnum aliquid, amplissimum, grande, ingentissima mole diffusum. Finisti alicubi. Si finisti, Deus nou cst. Si non finisti, facies ubi est? Cogitas molem, ct ut membra distinguas, definis molem. Aliter enim membra distinguere non potes, nisi moli dederis tinem. Quid agis, stulta et carnalis cogitatio? Grandem molem fecisti; et tanto grandiorem, quanto te putasti Deum amplius honorarc. Addit alius unum cubitum, et facit majorem. CAPUT XII. —13. Locus Isaiæin speciem contrarius. Sed legi, inquis. Quid legisti, qui nihil intellexisti? Et tamen dic, quid legisti? Non repellamus parvulum corde ludentem. Dic quid legisti? Cælum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 6). Aio (a), Legi et ego: sed tu forte potiorem te putas, quia legisti et credidisti. Credo et ego quod dixisti. Simul credamus. Quid dico? Simul quæramus. Ecce tene quod legisti, et credidisti: Cælum mihi thronus est, id est, sedes; thronus enim græce, latine sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Non Icgisti et illud: Quit palmo mensus eat cælum (Isai. XL, 12)? Puto te legisse: cognoscis, et te credere confiteris. Ibi enim utrumque legimus, utrumque credimus. Modo jam cogita, et doce me: adhibeo te doctorem, et me parvulum facio. Doce me, obsecro te. Quis est qui sedet in palmo suo? CAPUT XIII. —14. Excutitur locus allatus. Cælum, sancti. Terra, terreni. Sursum cor. Ecce figuras ct lineamenta membrorum Dei a corpore humano duxisti. Sed forte subrepsit tibi, ut secundum corpus putares nos factos ad imaginem Dei. Interim accipio considerandum, discutiendum, reqoirendum, disputando excutiendum. Si placet, audi me: quia in ce quod tibi placuit, audivi te.