# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.33-73

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 53.8.33 to 53.8.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.33

in eo quod mala juste pateris, ipse tibi non displiceat, sed tu tibi. Neque enim pacum est quia placebis ei, displicens tibi; displicebis antem ei, placens tibi. CAPUT III. — 3. Lugentes. Attende tertium: Bea- I; lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. In luctu opus est, in consolatione merces est. Nam qui legent carnaliter, quas consolationes habent? Molestas, metuendas I. tbi consolatur lugens, ubi timct rursus ne lugeat. Verbi gratia, contristat lilius clatus, lætificat natus: illum extulit, hunc suscepit; in illo tristitia, in isto timor: in nullo ergo consolatio, Ergo illa crit vera consolatio, qua dabitur quod noH amittatur; ut illi se postea gaudeant consolari, qui modo se iugent peregrinari. CAPUT IV. — 4. Esurientes. Accedat quartum et opus et munus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Saturari vis. Unde? Si caro saturitatem coucnpiscit, digesta saturitate, famem iterum patieris. Et qui biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum ( Joan. IV, 13). Medicamentum quod ad vulnus ponitur, si sanaverit, jam non dolet: qtied autem ponitur contra famem, hoc est, esca, ita ponitur ut ad modicum relevet. Transacta enim saturitate, redit James. Accedit quidem quotidie remedium saturitatis, sed non et sanatum vulnus infirmitatis. Esuriamus ergo sitiaimusque justitiam, ut ipsa justitia saturemur, quam nunc esurimus et silimus. Inde enim saturabimur, quod esurimus et sitimus. Interior homo noster esuriat et sitiat: habel enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de cœlo descendi (Joan. vi, 41). Habes panem esurientis. desidera et potum sitientis: Quoniam apud te est fons vitæ ( Psal. XXXV, 10). CAPUT V.— 5. Misericordes. Aucnde quod sequitur: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus. Fac, et fiet: fac cum altero, ut liat tccum. Quia abundas ct eges: abundas temporalibus, eges æternis. Mendicum hominem audis, mendicus ipse Dei cs.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
