# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.384-403

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 53.8.384 to 53.8.403. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.384

Longitudo est in ea parte ligni, quæ ab ipso transverso ad terram teudit. Ibi enim corpus crucifigitur, et quodam modo stat: et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodom transverso supernorum exspectatio. Ubi profundum, nisi in ea parte quae terræ defixa est? Occulta est enim gratia, et in abdito latet. Non videtur, sed inde eminet quod videtur. Post hæc si comprehenderis haec omnia, non solum intelligendo, verurn etiam agendo (intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum [Psal. CX, 10]); tunc jam extende te, si potes, ad agnoscendam agnitionem charitatis Christi supereminentem scientiae. Cum perveneris, impleberis in omnem plenitudinem Dei. Tunc crit illud facie ad faciem. Impleberis autem in omnem plenitudinem Dei, non ut tui plenus sit Deus, sed Ut tu sls plenus Deo *. Quære ibi, si potes, faciem corporalem. Jam tollantur nugae a mentis aspectu. Abjiciat puer parvulus ludicra, discat tractate majora. Et nos in multis parvoH sumus: ei cum plus quam sumus essemus, a majoribus tolerati sumuS. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua netno poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Hac enim et cor mundatur: quia ibi est fides quae per dilectionem operatur. Hinc, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
