Latin
53.8.74 to 53.8.112
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.74-112
Unproofread scanNot analysed yet
Petitur a te. et petis. Quod egeris cum petiturc tuo, hoc aget Deus cum suo. Et plenus et inanis es: imple inanemde plenitudine mna, ut de Dei plenitudine impleatur inanitas tua. CAPUT VI. —6. Mundicordes. Atlcude quod sequitur: Beati mundicordes, hoc est, qui mundi corde sunt; quonium ipsi Deum videbunt. Hic est finis amoris nostri; finis quo perficiamur, non quo consumamur. Finitur cibus, finitur vestis: cibus, quia consumitur cdendo; vestis, quia perficitur texendo. Et illud finitur, et illud: sed finis iste pertinet ad consumptionem, ille ad perfectionem. Quidquid agimus, quidquid bene agimus, quidquid nitimur, quidquid laudabiliter æstuamus, quidquid inculpabiliter desideramus, ad Dei visionem cum vencrit, plus nou requiremus. Quid enim quærat, cui adest Deus? aui quid sufficiatci, cui non sufficit Deus? Videre Deum volumus, videre Deum quærimus, videre Deum inardescimus. Quis nOli? Sed vide quid dictum est: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc para, unde videas. Ut enimsecundum carnem loquar, quid desideras ortum solis cum oculis lippis? Sani sint oculi, et erit lux illa gaudium: non sint oculi sani, erit lux illa tormentum. Non enim eorde non mundo videre permitteris, quod nun videtur nisi corde mundo. Repelleris, aufereris, non videbis. Beati enim mun. dicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quoties beatos jam numcravit? quas beatitudinis causas, quæ opera, quæ munera, quæ merita, quæ præmia? Nusquamdictum est, Ipsi Deum videbunt. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum eat regnum celorum. Beati mites: ipsi hæreditate possidebunt terram. Beati lugentes: ipsi consolabuntur. Beati esurientes et sitientes justitiam: ipsi saturabuntur. Beati misericordes: ipsi misericordiam consequentur. Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Ventum est ad mundicordes, ibi visio Dei promissa est. Non sine causa, nisi quia ibi sunt oculi, unde videtur Deus. De his oculis Paulus apostolus loquens ait: Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes.