Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 55.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Timor utilis. Sancti Evangelii capitulum, quod modo cum legeretur andivimus, valde nos terruit, si fidem habemus: cos autem non terruit, qai fidem rion habent. Et qnia non terret eos; volunt esse perverse securi, nescientes distribuere et distinguere tempora timoris et securitalis. Timeat ergo qui ducit modo vitam cum fine, quo possit in illa vita habere securitatem sine fine. Ergo timuimus. Quis enim non timeat loquentem Veritatem et dicentem, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis? Linguam autem nullus hominum domare potest. Et bomo domat feram, non domat tinguam: domat leonem, et non refrenat sermonem: domat ipso, et non domat se ipsum: domat quod timebat; et ut sc domct, non timet quod timere debebat. Sed qUid fit? Sententia vcra, et ista processit de oraculo veritatis1: Linguam autem nullus hominum domare potest (Jacobi III, i, 8).