# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.10.33-65

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 56.10.33 to 56.10.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.10.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.10.33

- Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ista petitio non est exponenda quia pro nobis petimus. Nobis enim debita demitli postulamus. Dcbilores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum. Dicis inodo forte; Et vos? Responde mus: Et nos. Et vos, episcopi sancii, debitorcs esti,? Et nos debitores sumus. Et vos? Absit, domine, noli tibi facere injuriam. Non injuriam mihi facio, sed verum dico: debitores sumus. Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos decipimus, et veritas in nobia non est (I Joan. 1, 8). Et baptizati sumus, ct debitores sumus. Non quia aliquid remansit quod nobis in Baptismo non dimissum fuerit: sed quia vivendo contrahimus quod quotidie dimittatur. Qui baptizantur et exeunt, sine debito ascendunt, sine debito pergunt. Qui autem baptizantur et tenentur in hac vita, de fragilitate mOl'tali contrahunt aliquid, unde etsi non naufragatur, tamen oportet ut seminetur. Qnia si non sentimur, paulatim ingreditur unde tota navis mergatur. Et hoc orare 1, sentinare est. Non tantum autern debemus orare, sed et cleemosynam facere: quia quando sentinatur ne navis mergatur, et vocibus agitur et manibus. Vocibus agimus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Manibus autem agimus, cum facimus, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 29). Include elecmosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Dominum (Eccli. xxix, 15). CAPUT VIII.—12. Peccatorum quotidianorum mundatio. Minuta peccata non contemnenda, quia plura. Dimissis ergo peccatis omnibus per lavacrum regenerationis, in magnas angustias contrusi fuerimus, si non nobis daretur quotidiana mundatio sanctæ orationis. Elecmosynæ et orationcs mundant peccata; tantum ne talia committantur, unde necesse sit separari nos a pane quotidiano; vitantes debita, quibus debetur certa et severa damnatio.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
