# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.10.66-91

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 56.10.66 to 56.10.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.10.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.10.66

Nolite vos justos dicere, quasi non habeatis unde dicatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Abstinentes ab idololatria, a constellationibus mathematicorum *, a remediis incantatorum; abstinentes a deceptionibus hæreticorum, a conscissionibus schismaticorum; abstinentes ab homicidiis, ab adulteriis et fornicationibus, a furtis et rapinis, a falsis testimoniis; et si qua forte alia, non dico quai exitiales exitus habent, unde necesse sit præcidi ab altari, et Iigari in terra ut ligetur in cælo, valde periculose ct mortifere, nisi solvatur in terra quod solvatur in caelo: istis ergo exceptis, non deest unde homo peccet. Quod non oportet videndo libenter, peccat. Et quis teneat oculi velocitatem? Quandoquidcm dicitur oculus inde accepisse nomen, a velocitate. Quis teneat aurem vel oculum? Oculi, cum volueris, claudi possunt, ct cito clauduntur: aures cum conatu claudis, manum levas, pen'eDis ad illas: et si tibi aliquis manus teneat, patent; nee potes eas claudere adversus verba maledica, impura, blandientia et decipientia. Cum aliquid, quod non oportet, audieris, etsi non feceris, nonne aure peccas? Audis mali aliquid libenter. Lingua mortifcra quanta peccata commitit? Aliquando talia, quibus homo ab altari separetur. Ad illam pertinet materies blasphemiarum: ct multa etiam inmia dicuntur, quæ ad rem non pertinent. Nihil mali faciat manus; non currat pes ad aliquid mali; non dirigntur oculus in lascivinm; nonauris libenter pateat turpitudini; non moveatur lingua ad id quod non decet: dic, cogitationes quis tenct? CAPUT IX. — Fratres mei, plerumque oramus, et aliunde cogitamus, quasi oblui aute quem stemus, ani aute quem proni jaccainus. Ista omnia si colligantur contra nos, num idco non premunt, quia minuta sant? Quid interest, utrum te plumbum premat, an arena? Plumbum una massa csl, arena minuta grana suif, sed copia te premunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
