# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.13.124-157

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 56.13.124 to 56.13.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.124

Si non dimiseris. non illi noces, sed libi. Nam ille scit quid est facturus. Non vis tu dimittere conservus couecvro tuo: ibit ad Dominum vestrum, et dicet ci, Domine, rogevi conservum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mibi dimitte. Numquid non licetDomino debita relaxare servi sui? Ille accepta venia aDomino recedit absolutus, tu remanes obligatua. Quomodo obligatus? Venturum cst tempus oratienis, venturum est ut dicas, Dimitte nobis debi a nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. rcspandebit tibi Dominus, Serve nequam, cum tanta mihi deberes,regasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat ct te miserericonservi lui sicut et ego tui misertus sum (Matth.XVIII, II. 33). Dc Evangelio sunt verba is a, non de corde meo. Si autem rogatos dimiseris veniam postulauti. jam potes dicere orationem istam. Et si nondum idoneus es diligere sævientem, tamen orate nem istam potes dicere, Dimitie nobis debita nosin, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Transeamu £ ad reliqua. i8. Sexta petitio. — Et ne nos inferas in tentationem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, propter præterita peccata dici- In liS, quæ non passumus facere, ut facta non sint. Putes agere, ut non facias quod fecisti: quid ais. ut non sit factum quod fecisti? Propter illu quæ jam facta suut, Lta tibi sententia orationis subvenit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Propter illa in quæ potes incidere, quid facics? Ae nos inferas in tentutionem; sed tibera nos a malo. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo; hoc est, ab ipsa tentatione. CAPUT XIV. — 19. Petitiones tres æternam vitam, et tres hujus vitæ necessitates respiciunt. Et Cru nt pctitiones illæ tres, Sanctificetur nomen tuum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
