# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.13.58-89

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 56.13.58 to 56.13.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.58

quis illud fecit? Deus illud faciat in cordibus vestris. Et ego scio, pauci illud faciunt, magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. Numquid tales sunt omnes in Ecclesia fideles ad altarc accedentes, corpus et sanguinem Christi sumentes? numquid tales sunt omnes? Et tamen omnes dicunt, Dimille nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si respondeat illis Deus: Quid a me petitis ut faciam quod promisi, quando vos non facitis quod præcepi? Quid promisi? Dimittere debita vestra. Quid præcepi? Ut et vos dimittatis debitoribus vestris. Quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicus? Quid ergo facturi sumus, fratres? Ad tantam paucitatem redigitur grex Christi? Si soli illi debent dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qni diligunt inimicos; nescio quid faciam, nescio quid dicam. Dicturus enim vobis sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolitc orare? Non audce: imo ut diligatis, orate. Sed numqu vobis dicturus sum: Si non diligitis inimicos ve tros, nolite in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Puta quia dico, Nolite dicere. Si non dixeritis, non dimittuntur: si dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. Ergo dicendum est et faciendum, ut dimittantur, CAPUT XII. — 16. Inimico saltem petenti detur venia. Video aliquid unde possum, non paucitatem (hristianam, sed multitudinem consolari: et scio quia hoc desideratis audire. Dimittite, ut dimittatur vobis, Christus dixit (Luc. VI, 37). Et vos in oratione quid dicitis? unde modo tractamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dimitte, Domine, quomodo dimittimus. Hoc dicis: Sic dimitte, Pater, qui es in coelis, debita nostra, quomodo ct nos dimittimus dcbitoribus nostris. lloc eoini facere debetis: quod si non feceritis, pcribitis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
