Latin
56.4.24 to 56.4.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.4.24-47
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cavendum est, ne et ab illo petatur quod petere non debemus. Vitam humanam quia petere debemus, si petas ab idolis surdis et mulis, quid libi prodest? Itcm a Deo Patre, qui cst in cælis, si optas mortem inimicarum tuorum, quid tibi prodest? Non audisti vel legisti in Psalmo, in quo prædictus est damnabilis traditor Judas quomodo prophetia dixit de illo, Oratio ejus fiat illi in peccatum (Psal. CVIII, 7)? Si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua faet in peccatum. CAPUT III. —3. Non optanda mala malis, scd ut boni fiant orandum. In Psalmis sanctis legistis, vcluti multa imprecari mala inimicis suis, cum qui loquitur in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur iu Psalmis, justus est: quare tam mala optat inimicis suis? Non optat, sed prævidet: prophetia ist prænumtiantis, non votum male dicentis. In spiritu cnim illi noverant quibus habebat evenire male, quibus bene: et per prophetiam diccbant, tanquam optarent quod prævidebant. Tu autem unde scis, nc melior te futurus sit, cui hodie male I'etis? Sed scio illum malignum, dicis. Et te scis malignum 1. Quamvis forte audeas ct de corde alterius judicare quod nescis: sed et te scis Inalignum. Non audis Apostolum dicentem, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed miscricordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (1 Tim. i, 15)? Quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans ubi invenicbat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres, Ecclesia contra illum orabat, an pro illo? Utiquc Ecclesia Dei, quæ didiccrat a Domino suo, qui pendens in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), talia precabatur pro Paulo, imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est.