# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.6

Secunda petitio. Veniat I regnum tuum. Cui dicimus? Et si non petamus, non est venturum regnum Dci? De illo enim regno dicitur quod erit post finem sæculi. Nam regnum semper habet Deus; et nunqnam est sine regno, cui servit universa creatura. Sed quod regnum optas? De quo scriptum est in Evangelio, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum cat ab initio sæculi. Ecce de quo dicimus, Veniat regnum tuum. Ut in nobis veniat, optamus; ut in illo inveniamur, optamus Nam ecce veniet: sed quid tibi prodest, si ad sinistram te inveniet? Ergo et hic tibi bene optas, pro te oras. Hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic vivas, quomodo ad regnum Dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. Ergo, ut bene vivas, tibi oras cum dicis, Veniat regnum tuum. Pertineamus ad regnum tuum: veniat et nobis quod venturum est sanctis et justis tuis. CAPUT V. -7. Tertia petitio. — Fiat voluntas tua. Si non illud tu dicas, non facict Deus voluntatem suam? Memento quod in symbolo reddidisti 3: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Si omnipotens esi. cur oras ut liat voluntas ejus? Quid est ergo, Fiat voluntas tua? Fiat in mc, ut non rcsistam voluntati tuæ. Ergo et hic pro te oras, et non pro De '. Fiet enim voluntas Dei in te, etsi non fit a te. Nam et quibus dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. fact in illis voluntas Dci, ut justi et sancti accipiaut regnum: et quibus dicturus cst, Ite in ignem æternum, qui paratus eat diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 31, 41); fiet in illis voluntas Dei, ut mali damnentur in ignem sempiternum. Aliud est, ut liat a te. Ut ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. Sive ergo bene sit tibi, sive male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a te. Quare ergo dico, Fiat voluntas tua in cœlo et in terra: et non dico, Fiat voluntas tua a coelo et a terra? Quia quod fit a te, ipse facit in te. Nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. Sed aliquando facit in te, quod nou fit a te: nunquam autem aliquid fit a te, si non facit in te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
