Latin
56.8.1 to 56.8.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.8.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
De eadem petitione. Quid cSt autem, in cœlo et in terra, vel, sicut in coelo et in terra? Faciunt Angeli voluntatem tuam, faciamus et nos. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Mens cœlum est, caro terra est. Quando dicis, si tamen dicis, quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); tit voluntas Dei in cælo, sed nondum in tcrra. Cum vero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in victoriam (I Cor. xv, 54), ut nulla des! -deria carnalia remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; hæc enim invicem adversantur, ut non ea quæ vultis faciatis (Galat. v, 17): cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in charitatem fuerit commutala,nihil in corpore remanebit quod spiritui resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod calcetur; sed totum per concordiam perget ad justitiam; fiet voluntas Dei in caelo et in terra. Fiat voluntas tua in cœlo et in terra. Perfectionem optamus, quando hoc oramus. Item, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra. In Ecclesia spirituales cœlum sunt, carnalcs terra sunt. Fiat ergo voluntas tua, sicut in cœlo et in terra: ut quomodo tibi serviunt spirituales, sic tibi mutati in melius serviant et carnales. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Est et alius sensus pius valde. Moniti enim sumus orare pro mimicis nostris. Ecclesia, coelum est: inimici Ecclesirr, terra sunt. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra? Credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici, finiant inimicitias.