Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.13
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. —13. Hortatio. Videle, fratresmei; videte, filii mei; videte, filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro, quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos, rogate contra illam Deum: faciat te Deus viciorem tui; Mat te Deus victorem, non inimici forinsecus tui, scd intrinsecus animi tui. Aderit enim lot faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit nos Dominus Christus et vix illic invenitur una quæ souct de panc quotidiano: ut omnia quæ cogitamus, propter vitam futuram cngitemus. Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: Quærite primum regnum et justitiam Dei, et hæc omnia apponentur tobis? Novit euim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis, priusquam petatis ab eo. Quærite primum regnum et justitiam Dei, et hæc omnia apponentur vobis (Matth, vi, 53, 32, 8). Nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Dco non deserti. Perirent fame, si desereret cor eorum panis interior quotidianus. Ipsum maximc csuriamus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (1d. v, 6). Potest autem infirmitatem nostram misericorditer iutucri, et videre nos, quonodo dictum est: Memento quia pulvis sumus (Psal. cii, 14). Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare?