# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.3

CAPUT III. — 5. Quid a Patre petendum. Audivimus qucm invocare debeamus, qua spe hæreditatis æternæ Patrem in caelis habcre coepimus: audiamus quid ab illo petamus. A tali Patre quid petituri sumus? Numquid non I ab illo et hodio ct heri et nudinstertius pluviam pctimus? Nihil magnum est quod a tali Patre quæsivimus: et lamcn videtis cum quanto gemitu, cum quanto desiderio pluviam pctamus, cum mors timetur, ct hoc timetur quod evadere nullus potest. Omnis enim homo citius serius moriturus cst: ct gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad Deum, ut paulo scrius moriamur. Quanto magis ad illum debemus clamare, ut veniamus ubi nunquam moriamur?.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
