Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Sexta petitio. Tentatio duplex. Deserente Deo continuo possidet tentator. Concupiscentias remanent post Baptismum. —Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Numquid et hoc necessarium erit in illa vita? Non dicitur, Ne nos inferas in tentationem, nisi ubi potest esse tentatio. In sancti Job libro Irgimus, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, i)? Quid ergo rogamus? Quid, audite. Apostolus Jacobus dicit, Nemo cum tentatur dicat quod a Dco tentatur (Jacobi I, 13). Tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur, et diabolo subjugatur; ipsam dixit tentationem. Est enim alia tentatio, quæ appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat: nam ipse novit. In illa tentatione qua quisque decipitur ct seducitur, neminem tentat Deus: sed plane judicio suo alto et occulto quosdam deserit. Cum ille deseruerit, invenit quid faciat lent tor. Non enim invenit adversus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet' possessorem, si descrat Deus. Ne deserat ergo nos, ideo dicimus, Ne noa inferas in tentationem. Unusquisque enim tentatur, ait idem apostolus Jacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi, I, 14 et 15). Quid nos docuit? Ut pugn mus contra Concupiscentias nosiras. Etenim in Baptismo saucio peccata dimissuri estis: concupiscentiæ remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. Restat cuitu conflictus in vobis ipsis. Nullus hostis metuatur extrinsecus 1: te vincc, et mundus est victus. Quid tibi lacturus est tentator extrancus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque hotno proponit luerum, ut seduccat, avaritiam in tc non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te inventa fuerit, viso luero inardescis, vitiosæ escæ I caPeris laqueo. Si autem non in te invenerit avaritiam, rcmansit frustra extenta muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus castitas, victa csl foris inquitas. Ut ergo non tc capiat proposita pulchritudine mulieris alienæ, cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem rium, sod sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non vides, sed quid te deleclet, vides. Vince intus quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, judex est: proposuit luctam, paral coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non bibucris, si te deseruerit; idco proponis in Oratione, Ne nos inferas in tenlalionem. Ira judicis donavit quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis illorum (Rom. i, 24). Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo.