Latin
58.3.192 to 58.3.217
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 58.3.192-217
Unproofread scanNot analysed yet
attraxisti malas suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fccisti. Expavesec vel quando dicitur, Qui odii fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Gladium non eduxisti, non vulnus in carne fccisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio sola odii in corde tuo cst, et tencris homicida; reus os aute oculus Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad tc pertinet, occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris scorpioncs essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras pargaretis, et securi habitare possetis? trascimini, et inveterantur iræ in cordibus vestris, fiunt tut odia, lot trabes, Lot scorpii, tot scrienies; et domum Dci, cur,. strum, purgare non vuliis? Ergo facite quod dicium est, Sicut ct nos dimittimus debitoribus nostris: ut securi dicite, Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in hac terra vivere non potestis. Sed alia suut illa magna crimina, quaL vobis bonum cst in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non potest, propter qua: necessaria est quotidiana oratio, eum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur, Dimitte nobis debita noUia; sic veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Deinde ista diximus de peccatis præteritis, quid de cætero? CAPUT VIII. —9. Concupiscentiæ resistendum. —Me Nos inferas in tentationem: dimitte quæ fecimus, ct da ut a alia non committamus. Quicumque cnim tentatione vincitur, peccatum ipso committit. Etcnim, inquit apostolus Jacobus, Nemo cum tentatur. dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: ipsc autem neminem tentat. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vcro cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13 15).