Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De versiculo 12 Psalmi xcm, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dies boni qua conditione propositi. Etenim et ego interrogo vos. Quis est homo qui vult vitam? Scio omnium corda mihi respondent, Quis cnim homo qui non vult vitam? Addo, Et diligit videre dies bonos? Omnes respondetis, Quis est qui non diligat videre dies bonos? Bene respondetis; vultis vitam, vultis dies bonos. Certc quando dicebam, Quis eat homo qui vult vitam? omnis homo mihi respondet, Ego. Quis est homo qui vult videre dies bonos? Nonne in silentio quisque vestrum dicit, Ego? Audi quod sequitur: Contine linguam tuam a malo (Psal. XXXIII, 13, 14). Modo dic, Ego. Quæris veniam: modo te inveniam. CAPUT VI. —Transierunt præterita: fuerit lingna lua maligna, fueris susurro 1, fueris criminator, fUeris calumniator, fueris maledicus; ista omnia fueris. Transeant ista cum diebus malis: noli tu transire cum diebus malis. Est enim quo te teneas, ut non transeas. Res humana tanquam fluvius currit: mali- Ini dies tanquam fluvius currunt. Tene te ad lignum, ne traharis. Ecce fluvius currit. Omnis enim caro fenum, et omnis honor carnis, ut flos feni. Praecipitatur, transit, fenum omit, flos decidit. Quo me teneo? Verbum Domini manet in æternum (Isai. XL, 6-8,.