# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Matthæi, cap. xvi!, 18, Post dies sex assumpsit Jesus Petru…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6-3

Aliorum curanda salus ex charitate. Descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, prædica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis vestimentis Domini intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in charitate possideas. In laude enim charitatis, cum Apostolus legeretur, audivimus, Non quccrit quæ sua sunt (I Cor. XIII, 5). Non quæril quæ sua sunt; quoniam donat quae possidet. Alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris. Secundum enim ipsam charitatem præcipiens Apostolus lidclibus membris Christi, ait: Nemo quod suum eat quærat, sed quod alterius est. Avaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negot.o quasi alienum quxrens, aliquem circumveniat, et quærat non suum, sed alienum. Compescat se avaritia, proccdat justitia: audiamus, et intelligamus. Charitati dictum est, Nemo quod suum eat quærat, sed quod alterius. Verum tu, avare, si resistas, et magis ad hoc præceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. Sed quomodo te novi, habere vis et tuum et alienum. Fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut perdas tuum, Non vis quærcre tuum, sed tollis alienum. Quod si facis, non facis bene. Audi, o avare, ausculta: Apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit, Ncmo quod suum eat quærat, sed quod alterius. A it de se ipso: Ego autem non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi sint (I Cor. x, 24, 33). Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cnm Christo desiderabat. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborarc? Noli tua quærere. Habe charitatem, pra dica veritatem: tunc pervenies ad æternitatem, ubi invenies securitatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
