# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.1-3-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.1 to 6.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-3

CAPUT PRIMUM. — i. Messis in Judæis, sementis in GeMitibus. Paulus modicus. In lectione Evangelii quæ modo rocitata cst, admonemur quoerere quae sit messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Tunc adjecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis cjus apparet, ad paratam messem. Quæ ergo crat illa messis? Non enim illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat ergo, ut intelligamus istam messem fuisse in populo Judaeorum. Ad illam messem venit Domimis messis, ad iilam messem misit messores: ad Gentes autem non messores, sed seminatores. Intelligamus ergo messem factam in populo Judaeorum, sementem in populrs Gentium. Ex illa enim messe Apostoli electi sunt, ubi jum cum meteretur, maturum erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere agriculturam Dei, et oblectari donis ejus, et operariis in agro ejus. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus illis. laboravi. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis: ideo subjecit, Nan ego sum, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, tO). Nam se in agricuhura versari satis ostendit, ubi ait: Ego plantavi, Apollo rigavit (Id. III, 6). Hic autem Apostolus de Santo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saūle denominator: paulum autem modicum est: 'ide nomen suum quodam modo interpretatus, ait, Ego sum minimus Apostolorum (Id. xv, 9): ipse ergo Paulis, id est, modicus et minimus missus ad Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit in Epistola sua quæ est ad Galatas, vocatum se jam a Domino Jesu venisse Jcrosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi datas fuisse, et signum concordiæ, signum consonanliic, quod ab se ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
