# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.112-139

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.112 to 6.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.112

VIII, 44). Debetis ergo audire quid pertincat ad dispensatorem, sive ut in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratu- Icmini, sive eliam in hoc ipso instruamini. Quam multi cnim in hoc populo futuri sunt dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis loquor: sed inde scio quam multis futuris episcopis loquor. CAPUT V. —5. Præcepta prædicatoribus constituta, non carnaliter accipienda. Ergo vide m quomodo nos intelligamus, quod præcepit Dominus cis quos mittebat Evangelium prædicure, et mente paratam messem videamus. Nolite, inquit, ferre sacculum aut peram, aut calceamenta; et neminem per dnm salutaveritis. Et in quamcumque domum intraveritis, dicitc: Pax huic domui. Si eat illic filius pacis, requiescet super illum pax vestra: si quo minus, ad vos revertetur. Si requievit, perdidil? Absit hoc a mente sanctorum. Ergo nec illud accipiendum est carnaliter: ac pcr hoc forte nec saccus, nec calceamenta, nec pera; maximeque illud ubi nobis, si simpliciter sine discussione accipiamus, superbia videtur imposita, nequemquam in via salutcmus. Præceptum de sacculo non ferendo. Attendamus Dominum nostrum exemp lum verum et adjutorium. Probemus quia adjutorium: Sine me nihil potestis facere. Probemus quia exemplum: Christus pro nobis passus est, Petrus dicit, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ipse Dominus noster loculos habuit in via, et ipsos loculos Judas commendaverat. Patiebatur quidem furem (Joan. XII, 6): sed ego a Domino meo discere cupiens dico, Domine, patiebaris furem, unde habebas unde tolleret? Me hominem miserum ct infirmum monuisti nec sacculum portare: tu portasti loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille inveniret quod auferret. Quid restat, nisi quod hic dicat milii, Intellige quod audis, Nolite portare sacculum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
