# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.131-2-162

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.131 to 6.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.131-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.131-2

et tulit eis desperationem, qua jam dederant animam suam perdiLinni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit eliam ad istos qui sperando et differendo volunt per-. ire; et loquitur ad eos, et increpat eos, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictæ disperdet te (Ercli. v, 8, 9). Ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. Ecce indulgentiæ dator aperit tibi ostium; quid moraris? Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, ct aperit, et furis remanes? Ne ergo differas. De misericordiæ operibus quodam loco Scriptura dicit, Ne dixeris, Vade et revertere, cras ego dabo; cum possis, continuo belle facere (Prov. III, 38): non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti præceptum non differendi ut in alium sis Dtisericors, et differendo in te es crudelis? Nun debes differre panem daturus. et differs indulgentiam accepturus! Si miserando alterum non differs, miserere et animæ tuæ placens Deo (Ereli. XXX, 24). Exhibe et animæ tuæ elcemosynam. Nun dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis. CAPUT X. — 12. Potentium amicitiam, cum saluti obest,, contemnendam, docet Christus. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cnm alios offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. Idco Domninus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit senatores, sed piscatores. Magna arliRprius eligere cis misericordia I. Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea eJecta est. Si eligeret philosophum, diceret philosophus: Sapientia mca electa est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
