Latin
6.140 to 6.167
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.140-167
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est sacculus? Pecunia clausa, id est, occulta sapientia. Quid est, Nolite portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipite Spiritum. sauctum. Fons in te debet esse, non sacculus; unde erogatur, non ubi includatur. Hoc est pera, quod est sacculus. CAPUT VI. —7. De calceamentis non induendis. Calceamenta quid sunt? Calceamenta quibus utimur, coria mortuorum sunt, nobis tegmina pedum. Per hoc ergo jubemur renuntiare mortuis operibus. Hoc in figura Moyses admonebatur, quando Dominus loquens ait, Solve calceamenta de pedibus tuis: locus. enim in quo stas terra sancta est (Exod. III, 5). Quid tam terra sancta, quam Dei Ecclesia 1 In illa ergo stemus, calceamenta solvamus, id est, mortuis operibus renuntiemus. Nam de his calceamentis, quibus calceati ambulamus, consolatur me idcm ipse Dominus meos. Si enim ipse calceatus non esset, non de illo Joannes diceret: Non sum dignus solvere corrigiam calcamentorum ejus (Luc. III, 16). Sit ergo obedientia, non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia nudo pede ambulo. Tu potes, ego non possum. Quod simul accipimus, custodiaMus. Quomodo? Charitate flagremus, invicem diligamus: ac sic fit ut ego amem fortitudinem tuam, et tu portes infirmitatem meam.