Latin
6.163 to 6.180
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.163-180
Unproofread scanNot analysed yet
Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumquc grande est; aed non utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem. Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequcre me. Idiota pauper, sequere me. Non est quud in te expavescatur, sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, III confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quæ MOM sunt tanquam quæ sint, III ea quæ sunt evacuentur (I Cor. i, 37 et28). Demque leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum. Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.