Latin
6.165 to 6.195
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.165-195
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cst gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipse fecit nos, ct antequam essemus omnino ipse fecit nos; et factos et lapsos ipse et justos fecit nos, et non ipsi nos. CAPUT XII. —Si qua igitur in Christo nova creatura, lapsa est vetus, facta est nova. IS. Massa perditionis, unde electi sumus. Electio ex perditioni, massa investigabilis. Una erat massa perditionis es Adam, cui nonnisi supplicium debebatur: facta sunt vasa inde in honorem ex eadem massa. Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa. Qua massa? Certe jam perierat, certc jam illi massæ justa damnatio debebatur. Cratulare, quia tu evasisti: mortem quippe debitam evasisti, ct vitam non debitam reperisti. Habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam. Sed dicis, Me quare fecit in bonorem, ct alium in contumeliam? Quid responsuris sam? Auditurus es Augustinum, qui non audisti Apostolum dicentem, homo, tu quis ea qui respondeas Deo (Rom. IX, 21, 20)? Duo parvuli nati sunt: si debitum quæras, ambo tenent massam perditionis t. Sed cur mater alium portat ad gratiam, alium mater dormiens suffocat? Dicturus es mihi quid ille meruit qui portatur ad gratiam, quid ille meruit quem mater dormiendo suffocat' Ambo nibil boni meruerunt: sed habet figulus luti potestatem, ex eadem massa facere al ud vas in honorem, aliud in contumeliam. Disputare vis mecum? Imo mirare mecum, et exclama mecum, altitudo divitiarum! Ambo expavescamus, ambo clamemus, altitudo divitiarum! Ambo in pavore concordemus, ne in errore pereamus. altitudo divitiarum sapientiæet scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Scrutare inscrutabilia, fac impossibilia,corrumpe incorruptibilia, vide invisibilia. CAPUT XIII. —14. Gratia excludit omne meritum precedens. —Inscrutabilia sunt judicia ejus, audisti, sufficiat libi: et investigabiles vice ejus.