# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.196-229

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.196 to 6.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.196

Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior dedit, cum totum gratis accepit? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Si Dominus retribuere vellet, nihil nisi p<enam debitam retribuisset. Nihil dederunt, ut eis retribueretur. Pro nibilo salvos faciet illos ( Psal. tv, 8). Quis prior dedit illi, quasi suorum gratia meritorum? Quis prior dedit illi, quis prævenit gratiani, quæ gratis datur? Si aliquid meritorum antevcnit gratiam, jain non gratis datur, sed ex debito redditur. Si autem gratis non datur, gratia quare vocatur? Quis Ergo prior dedit Ulli, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipse sunt omnia (Rom. XI, 33, 36). Quæ utique, nisi omnia boaa quæ ab illo accepimus, ct accepimus ut boni simus I! Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum,apud quem non est immutatio. Nam tu in pejus mutatus es: apud quem non est immutatio, ipse subvenit. Apud quem non est, nec momenti obumbratio ( Jacobi I, 17): nam tu In tenebris noctis ture jaces. Ab illo ergo omnia: nemo illi. prior aliquid dedit, nemo exigat debitum. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). CAPUT XIV. — 15. Nihil nobis arrogandum. Sed movet me, inquis, quod ille perit, ille baptizatur: movet me, movet tanquam bominem. Si verum vis audire, et me movet quia homo sum. Sed si et In homo, et ego homo; ambo audiamus dicentem, O homo! Utique si ideo movemur, quia homines sumus, ipsamnaturam humanam infirmam ac debilem Apo-. stoLus alloquitur, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me sic fecisti (Rom.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
