Latin
6.230 to 6.246
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.230-246
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 20)? Si posset loqui pecus, et dicere Deo, Quare istum hominem fecisti, et me pecudem? nonne juste succenseres et diceres, pecus. tu quis es qui respondeas Deo? Et tu homo es, scd ad Deum pecus es: et utinam sis pecus ejus et ovis pascuæ ejus! Agnosce beneficia pastoris, et non sequeris lupos erroris. Lupi eramus: Fuimus et nos natura filii iræ, sicut et caeteri (Ephes. II, 3): sed mortua est ovis, et feeit nos oves. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum, non hujus aut illius, sed mundi (Joan. I, 29). Nihil ergo nobis, fratres mei, ex eo quod aliquid sumus, si tamen in ejus fide aliquid sumus, quantumcumque sumus, nihil nobis arrogemus; ne et quod accepimus perdamus: sed in eo quod accepimus, illi gloriam demus, ipsum honoremus, semina sua ipse compluat. Quid haberet terra nostra, nisi ipse seminasset? Sed dat ct pluviam, non desem quod seminavit. Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Conversi ad Dominum, etc. •