# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.24-48

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.24 to 6.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.24

Sccorus est quidem quod ipse denarius illi promitLitnr; sed differre non jubetur. Numquid enim et illi qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos invenit hora tertia, ct conduxit, verbi gratia, dixerunt. illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora Dona! aut quos nona invenit, dixerunt, Non imus crisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consitum est: tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis æqualis promittitur: sai de ipsa hora operandi, magna quæstio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora seRta, in hac aetate corporis constituti, uhi juvenilos anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi juvenes vocaLi: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumoa; cum senes facti fuerimus, hora undecima veniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi (a)? Responderetur cis et diceretur: Laborare non vis, qni utrum vivas usque ad senectam, nescis? Sextą hora vocaris, oeni. Paterfamilias libi quidem etiam undecima venienti denarium promisit: sod utrum vivas usqne ad septimam, nemo tibi promisit. Non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de juvonibus, tanquam in horæ sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, Ecce jam hora undecima est, et adhuc stas, venire pigeres? CAl'UT VII. — 9. Quomodo paterfamilias exiit vooare ad vincam suam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
