# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.26-51

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.26 to 6.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.26

Dcindc placuisse dicit inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem irent (Galat. II, 1-9); ille seminator, illi messores. Merito eliam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ci dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunL, hic seminator verborum (Aci. XVII, i8). CAPUT II. — 2. Messes duæ, Judæorum et Gcntium. Attendite ergo, et delectet vos mecum inspicere agriculturam Dci, ct in ea Inesses duas, unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Judxorum, futuram in populis Gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura Dei Domini mcssis? Ecce habemus ibi præsenti capitulo dictum esse, Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Sed quia in illa messe futuri crant contradictores et persecutores Judæi: Ecce, inquit, millo vos sicut agnos in medio luporum. Evidentius de hac messe aliquid ostendamus in Evangeho secundum Joannem: ad puteum ubi fatigatus Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus est, ut omnia pertractemur. Quod autem ad præsentem rem pertinet, audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quilms Prophetæ pradicaverunt: idco euim illi seminatores, ut Apostoli possent esse messores. Samaritana mulicr loquitur cum Domino Jcsu, et inter cætera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari Deus; ait illa, Scimus quia veniet Messias, qui dicitur Christus, et omnia noa docebit. Et Dominus ad illam: Ego sum qui loquor tecum. Crede quod audis: quid quæris quod vides? Ego sum qui loquor tecum. Quod autem illa dixerat, Scimus quia Messias veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur Christus. Jam enim spica messis erat1. Gignenda acceperat Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mos ut hoe audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit, annuntiare Dominum coepit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
