# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.49-76

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.49 to 6.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.49

Ecclesia loquitur omnium gentium linguis. An forte non exiit ad te vocandum paterfamilias? Si non exiit, quid cst quod loquimur? Nempc nos servi de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. Quid ergo stas? Finisti jam annorum numerum, festina ad denarium. line est enim cxirc patremfamilias, innotescere: quomam qui in domo est, in abdito cst, non videtur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de domo, videtur aIJ eis qui Coris sunt. Christus, quando Mon intelligitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem agnoscitur, exiit conducere. Ex occulto enim processit ad notitiam: notus cst Christus, ubique prædicatur Christus; gloriam Christi omnia quæcumque, sunt sub cœlo clamant. Fuit irrisibilis quodam modo et reprehensibilis inter Judæos, visus est humilis, contemptus cst. Occultabat enim majestatem, promptam babcbat infirmatatem, Contemptum Cil in illu quod promptum crat, nec cognitum quod occultum erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Gor. II, 8). Numquid adhuc contemnendus est sedens in caelo, si contemptus c5t cum penderet io ligno? Agitaverunt caput qui eum cruciftxerunL. et ante crucem ejus stantes, et tanquam ad fructum suæ sævitiæ pervenientes, insultantes I dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere MOM potest? Descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. XXVII, 59-43). Non descenciebat, quia latebat. Multo enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Ad nostram informationemdemonstrabat palienliam. differebat pOlentiam, et non est agnitus. Non enim tunc exierat conducere operarios, non exierat, non innotuerat. Tertio dic resurrexit, demonstravit se discipulis, ascendit in cœlum, et misit Spiritum sanctum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post ascensionem. Missus Spiritus sanctus implevit omnes qui fuerunt in uno conclavi, centum viginti homines (Act.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
