Latin
6.52 to 6.84
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.52-84
Unproofread scanNot analysed yet
Discipuli tunc icrant ad cmendos panes: qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa loqueris? Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt. Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, jam exspectabat venientem, jam crediderat esse venturum. Unde crediderat, si non Moyses seminaverat? Sed hoc expressius au-. dite. Dominus tunc ad discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe eat æstas, levate oculos vestros, et videte alba regiones ad messem. Et adjungit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis (Joan. IV, 6-38). Laboravit Abraham, Isaac, Jacob, Moyses, Prophetæ; laboraverunt seminando; in adventii Domini matura messis inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt manipulos ad arcam dominicam, ubi Stephanus trituraretur. CAPUT III. —3. Semen Evangelii Gentibus transmissum. Hic autem accedit Paulus ille, et ad Gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando gratiam, quam præcipue proprie'lue suscepit. Ait enim in Scripturis suis, missum se esse prædicare Evangelium, ubi Christus non erat nominatus. Sed jam quia facta est illa messis, et omnes Judaei qui remanserunt (a), messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit. Ipse enim in Apostolis fut, quia ct ipse messuit Christus. Non enim illi aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis ait: Quia sine me nihil potestis facere (Id. xv, 5). Seminans ergo Christus jam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans seminare. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in petrosaloca, aliud inter spinas? Si istas difficiles terras limeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est jam de Judæis disputare, et loqui de palea?