Latin
6.77 to 6.105
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.77-105
Unproofread scanNot analysed yet
I, 15). Impleti illi Spiritu sancto, cœperunt loqui linguis omnium gentium, expressa est vocatio, exiit ille conducere. Coepit enim veritatis potentia omnibus innotescere. Nam tunc etiam unus accepto Spiritu sancto, etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. Modo autem in Ecclesia ipsa unitas tanquam unus loquitur omnium gentium linguis. Ad quam linguam religio christiana non penenit? ad quos fines non pertendit? Jam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7): et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima! CAPUT VIII. —10. Desperatio et perversa spes oecidunt animas. Manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam Deus noster Jesus Christus, quando quisque se converterit ad fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi præterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae novæ. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus, quod. ,liquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus. Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes. De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, ct recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare cœperint mala quæ fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam: jam perire, desperatione percunt, dicentes in cogitationibus suis: Jam nulla nobis spes est; neque cnim tanta illa qu:c commisidonari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem præsentis temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel temporalem, quia percipere non meremur æternam. Talia dicentes desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive jam christiani et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi.