# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.95-130

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 6.95 to 6.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.95

Sed Legem, inquis, quis dedit? Quia sunt homines vani, et pejus impii, qui dicunt Legem ab alio datam, gratiam vero per Domiuum nostrum Jesum Christum; quasi Legem malam, quasi Legem perversam, gratiam vero rectam: et volunt ita discernere duo Testamenta, ut Vetus Testamentum dicant esse a nescio quo principe tenebrarum; Novum autem Testamentum a Domino DeoPatrc Domini nostri Jesu Christi. Ipsum Apostolum Paulum audi. Si propterca putas Legem datam ab alio, non a Deo, quia per illam factus es praevaricalor; audi ipsum Apostolum Legis laudatorem. ltaque, inquit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum: adde, ei justum; adhuc adde,el bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum (Rom. VII, 7, 12 et 13). Erat enim peccatum, sad latebat peccatum. Quando latebat peccatum? Quando te adversarium nondum patiebatur. Coepisti conari, et apparuit qui tenebat. Quando sequebaris, catenam non sentiebas: quæsisti refugium, et apparuit vinculum; voluisti fugere, et coepisti trahi. Quia ergo coepisti trahi, subveniat tibi qui non est ligatus. Quis non cst ligatus, nisi qui dixit, Si invenistis in me peccatum, dicite (Joan. VIII, 4G)? Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Ecce venit princeps mundi, el i,. me nihil inveniet? Quare me occidat, nihil inveniet 1: qnia mors peccato juste debetur *. Quare ergo moreris 1 Ut. sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei facio (ld. xjv, 30, 31). Ipse solvit, qui ligatus non est: ipse a mortuis liberat, qui est in mortuis liber. CAPUT X. — 11. Legis datæ insufficientia; gratiæ necessitas in Elisæo figurata. Sed ipse misit et Lc gem a. Per servum suum Legem, per se ipsum gratiam. Attende Elisaeum in magno altoque mysterio, tanquam prophetam, agendo prænuntiantem, non solum loquendo. Mortuus erat filius hospitæ ipsius.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
