Latin
60.10.23 to 60.10.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.10.23-48
Unproofread scanNot analysed yet
Beati euim misericordes, quoniam ipsis misericordia præstabitur (Matth. v, 7). Modo autem ite in ignem aeternum. Judicium sine misericordia, ei qui non fecit mussericordiam (Jacobi II, 13). CAPUT XI. —ii. Deus egere voluit in pauperibus. Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad coelestem. Dominus panis est: Ego sum panis, inquit, vitæ (Joan. VI, 35). Quomodo dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, egcs ad alterum: et cum eges ad alterum et eget ad te aller, ille ad egentem eget. Nam ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent improperare quodam modo benelicia amici: Ego tibi præstiti hoc; respondetur, Et ego libi hoc: vult ut præstemus ei, quia et ipse præstitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est Domiuus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eg s (Psal. xv, 2). Cum ergo sit Dominus et vcrus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi, inquit, et de. distis mihi manducare, Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sitemeritum, Christum pavisse esurientem; et qualc sit cr imcn, Christum contempsisse esurientem.