Latin
60.7.1 to 60.7.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. In hujus mundi tribulatione consilium a Christo capiendum. Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quærit, a quo consilium 'accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse hominem unum. Evadcre mala quaerit, et facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Certe meliorem inveniat, ct quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat consilium, servet mandatum IMInum, evadat magnum malum. Præsentia enim mala temporalia, quæ inultum homines exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem: præsentia ergo mala sine dubio transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod temporc breve est. . Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Miuente I die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines aostuaut ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat manentes et sine fine dUe rantes? CAPUT II. —i. Vita hic laboriosa. Consilium l'anitatis, quo hic thesaurizatur. Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi laborosam vitam? Dc labore faturo nostro, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus manibus veritatis: sed propior peccatum projecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei. (Geh. I, 27): sed detrivimus cam transgressione peccati. Ideo Psalmus nes admonet. quomodo fac ti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quanquam in imagine Dei ambulet homo.