Latin
60.7.119 to 60.7.157
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.119-157
Unproofread scanNot analysed yet
Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mibi respondes tractanti tccum, et tecum quærerenti consilium in causa communi? Dicebas enim ct respondebas: Thesaurizo mihi, filiis mcis, posteris meis. Dixi quanta sint eft in ipsis filiis metuenda. Sed omitto pænaliter victuros filios, sicut optat inimicus: sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casas inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sie sum locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte prædoni. Non dixi, Certe; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet: nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam veruni dixerit veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Atidisti, tandem aliqunndo sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis; non autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisli in causa tua; non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi. CAPUT V. —5. Consilium a Christo peteudum. Ambo itaque quaeramus, aribo consilium pctamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiæ. Audiamus ambo Christum: Judas scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis antem vocatis Ju. da is et Græcis Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis luis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte enim cum dixcro, scandalizaberis. Jud:cus eris; quia Christus Judæis scandalum. Forte cum dixero, slulLum tibi videbitur, Gentilis eris; quiA Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es; vocatis autem Judæis et Græcis Christus Dci Virtus cst et Dei Sapientia. Nolite contristari, cum dixcro; nolite scindalazari, nolite velut insipientiæ meæ ore torto insultare.