# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 61.5.116-155

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 61.5.116 to 61.5.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/61.5.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/61.5.116

Respondit ille: Jam requissco, et mecum servi mei requiescunt. Ille nou cessat, astat, instat, pulsat; et lanquam amicus ab amico mendicat. Et quid ait, Dico rubis, quia surgit, et non propter amicitiam ejns, sed propter improbitatem dat illi quantos voluerit (ld. XI, 5- 15). Non propter amicitiam, quamvis amicus sil, sed propter improbitatem. Quid est, propter improbitatem? Quia pulare non destitit: quia ct cum csset ncgalum, non se avertit. Hie qui nolebat dare, quod petebatur fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis djbit hunus, qui nos hortatur ut petamus; cui displiceL, si non petamus? Sed cum aliquando tardius dat, commendat dona, non negat. Diu desiderata, dulcius obtinentur: cito autem data, vilescunt. Pete, quære, insta. Petendo et quærendo ciescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult cito dare; ut et tu discas Inag a magne desiderare. Inde oportet semper orare, et non deficere (ld. X VIII, 1). CAPU r VI.—7. Qui, a quo, quid petamus. Si ergo, fratres mei, mendicos suos nos fecit Deus, monendo nos, et hortando et jubendo ut petamus, quæramus, pulsemus; attendamus ct nos qui a nobis petunt. Petimus nos. A quo petimus? qui petimus? quid petimus? A quo, vel qui, vel quid petimus? Petimus a Deo hono: petimus homines mali: petimus autem justitiam, unde siinus boni. Hoc ergo petimus quod in a ternum babeamus: quo cum satarati fucrimus, ulterius non egeamus. Sed ut saturemur, esuriamus et sitiamus; esuiicndo et sitiendo petamus, quæramus, pulsemus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quare beati? Esuriunt et siliunt, et beati sunt? Aliquando enim egestas bcata est? Non inde beati sunt, quia esuriunt ct sitiunt; sed quia ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). ILi erit beatitudo in saturitate, non in fame.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
