# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 61.5.156-203

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 61.5.156 to 61.5.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/61.5.156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/61.5.156

S.d præcedat saturitatem fames, IIC fastidium non perveniat ad panes. CAPUT VII. — 8. Qui, a quibus, quidve petunt hic mendici nostri. Ergo diximus, a quo petamus, qui petamus, quid petamus. Sed petitur ct a nobis. Mendici enim Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Sud et ibi etiam cogitemus, quando pditur a nobis, qui petunt, a quibus petunt, qu;d petunt. Qui petunt? Homines. A quibus pctunt? Ab hominibus. Qui petunt? Mortales. A quibus petunt? A mortalibus. Qui petunt? Fragiles. A quibus petunt? A fragilibus. Qui petunt? Miscri. A quit us pctnt? A miscris. Excepta substantia facultalum, tales sunt qui petunt, quales sunt a quibus petum. Quam frontem babes petendo ad Dominum tuum. qtii non agnoscis parcm tuum? Non sum, inquit, talis: absit a me, ut talis sim. Inflatus obsericatus ista loquitur de pannoso. Sed ego nudos interrogo. Non interrogo in vestibus, quales sitis, sed quales nati fueritis. Ambo nudi, ambo infirmi, miseram vitam inchoantes, ideo ambo plorantes. CAPUT VIII. — 9. Dives et pauper in nativitate et morte æquales. Ecce recole, dives, primordia tua: vide utrum huc aliquid attuleris. Jam venisti, et tanta invenisti. Dic, rogo te, quid attulisti? Dic quid attuleris. Aut si dicere erubescis, Apostolum audi: Nihil intulimus in hune mundum. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum. Sed forte quia nihil attulisti, ct hie multa iuvenisti, aliquid hinc tecum ablaturus es? Et hoc fortasse amore divitiarum trepidas confileri: audi et hoc. Et hoc Apostolus dicat, qui te non palpat. Nihil intulimus in hunc mundum, utique quando nati sumus; sed nec auferre aliquid possumus, utique quando de mundo exicmus. Nihil atiulsti, nihil hinc auferes: quid te inflas contra pauperem? Quando nascuntur infantes, recedant de medio parentes, servi, clientes;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
