Latin
61.5.320 to 61.5.336
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 61.5.320-336
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non solum te fccit, sed et pauperem tecum. Dedit vobis unam viam istam vitam; invenistis vos comites, unam viam ambulatis:. ille nihil portat, tu nilnium oneratus es: ille nihil secum portat, tu tecum plus portas quam opus est. Oncratus es: da illi de co quod habes; et mum pascis, et onus minuis CAPUT XII. —13. Ad eleemosynas urget. Date crge piuperibus: rogo, moneo, præcipio, jubeo. Quidquid vultis date pauperibus. Non euim occultabo Charitati vestrae, quare hunc sermonem necesse habui vobis promere. Ex quo hic sumus euntes ad ecclesiam, ct redeuntes, pauperes interpellant nos, cl dicunt ut dicamus vovis, ut aliquid accipiant a vobis. Nos monuerunt loqui vobis: et cum se vident noa accipcre a vobis, inaniter uos arbitrantur laboraro in vobis. Exspectant aliquid et a nobis. Damus quantum habemus, danus sicut possumus: numquid tamen ad corum necessitatem implendam idonei sumus? Quia ergo ad corum necessitatem implendam idonei non sumus, vel ad vos legati ipsorum smuus, Audistis, laudastis: Deo gratias. Semen accepistis, verba reddidistis. Laudcs istæ vestræ gravant nos potius, et in periculum mittunt: toleramus illas, et tremimus inter illas. Tam n, fratres mei, istæ laudes vestræ folia sunt arborum: fructus quæritur.