# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 61.5.46-78

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 61.5.46 to 61.5.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/61.5.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/61.5.46

Non quæris medicum, ut vulneres te: sed cum vulneraveris te, quæris qui sanet te. Bona ergo secundum tempus, bona temporalia, corporalia, carnalia novimus dare liliis nostris, etiam cum simus mali. Bona enim sunt et ista, quis dubitet? Piscis, ovum, panis, pomum, frumentum, lux ista, aer iste quem ducimus, bona suut hæc: ipsæ divitiae in quibus homines extolluntur, et pares suos homines alios non agnoscunt; in quibus, inquam, homines cxtolluntur, magis amantes vestem fulgentem, quam cogitantes communem cutem; ipsir ergo divitiae bonæ sunt: sed ista omnia bona quai commemoravi, a bonis et malis haberi possunt; et cum bona siut, bonos tamen facere non possunt. CAP jT III. — 5. Bonum duplex. Est ergo bonum, quod faciat bonum: et cst bonum, uude facias bonum. Bonum quod facit bonum, Deus est. Non cnim facit hominem bonum, nisi ille qui semper est bonus. Ergo ut sis bonus, Den:n invoca. Aliud autem bonum est unde facias bonum: id est, quidquid habueris. Aurum est, argentum est; bonnm est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Habes aurum, habes argentum: et concupiscis aurum et concupiscis argentum. Et habes, et concupiscis; et plenus es, et siti,. Morbus est, et non opulentia. Sunt homines in morbo, humore pleni sunt, ct semper sitiunt. Humorc pleni suut, et humorem sitiunt. Quomodo ergo delectas opulentiam, qui habes hydropem concupiscentiam I? Habes ergo auruin, bonuin est: habes, non unde sis bonus, sed unde facias bonum. Quod bonum, inquis, facturus sum de auro? Non audisti Psalmum? Dispersit, inquit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in læculum sacculi (Psal. ex, 9). Hoc est bonum, hoc est bonum unde bonus es, justitia '. Si habes bonum uude sis bonus; fac bonum de bono unde non es bonus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
