# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.17.30-55

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 62.17.30 to 62.17.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/62.17.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/62.17.30

jam dicunl nos per omnia quærere aliquam incommoditatem ipsorum ad perniciem. Uursus quia contra Paganos placuit ut leges ferrentur, imo pro Paganis, si sapiant (Sicut cniin pueris insensatis ad lutum ludentibus, et manus inquinantibus, pædagogus cum veuit severus, lutum de manu excutit, codicem porrigit: ita voluit Deus per principes subditos sibi terrcre corda insensata pueritia, ut ahjciant lutum de inanibus, et aliquid utile faciant. Quid est utile de manibus? Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 7). Et tamen pueri evadunt ab oculis pædagogi, et redeunt ad lutum furtim; et quando inveniuntur, abscondunt manus, ne videantur): quia ergo volu:t Deus 1, putant nos ubicumque quærere idola; quas cum invenerimus, in omnibus locis frangere. Quare? Non ante nos sunt loca, in quibus sunt? Aut vere ignoramus ubi sint ista? Kt tamen non facimus: quia nan dedit in potestatem Deus. Quando dat Deus in potestatem? Quando christianus erit cujus res est. Modo factum voluit cujus res est. Si nollet ipsum locum dare Ecclesiæ, et tantum juberet in re sua non esse idola; puto quia debuit summa devotione fieri, ut a Christianis adjuvaretur absens christiana anima, quæ in terra vult Deo gratias agere I, non vult ibi aliquid esse in contumeliam Dei. Huc accedit, quia Ecclesiæ dedit ipsa loca. Et in re Ecclesiæ idola futura erant? Fratres, ecce quid displicct Paganis. Parum est illis quia de villis ipsorum non illa tollimus, non illa frangimus: et in nostris volunt ea servari. Contra idola prædicamus, de cordibus illa tollimus: surIus persecutores idolorum: profitemur. Numquid servatores? Non facio ubi non possum; non facio ubi conqueritur dominus rci: ubi autem vult fieri, et gratias agit; reus cro;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
