# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.6.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 62.6.1 to 62.6.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/62.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/62.6.1

Impletum nunc quod in Evangelio prædicebatur. Jaddi quare filii regni. Videte quod andislis ex £vangelio tunc futurum, tunc præsens est. Idco. inquit, dico vobis: propter laudatam Centurionis fidem, tanquam alienigenæ carne, domestici corde Propterea, inquit, multi ab oriente et occidente venient. Non omnes, sed multi: tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur. Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum: filii autem regni ejicientur in tenebrat exteriores. Filii autem regni, Judæi scilicct. Unde filii regni 9 Quia Legem acceperunt, ad quos Prophetæ missi sunt, apud quos templum et sacerdotium fuit, qui celebrabant figuras omnium iumrorum. Quarum enim rerum figuras celebraverunt, prasentiam uon agnoverunt. Filii ergo regni ibunt, inquit, in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium. Videmus Judaeos reprobatos, videmus Christianos ab oriente et occidente vocatos ad qnoddam convivium cœleste, ut recumbant cnm Abraham et Isaac et Jacob; ubi panis justitia, ubi potus sapientia. CAPUT IV. — 7. Reprehenduntur in idolio convivantes cum Paganis. Attendite ergo, fratres: hoc enim estis, ex hoc populo estis, jam tunc prædicto i, nunc præsentato. De bis utique eslis, qui vocati sunt ab oriente et occidente recumbere in regno cœlorum, non in templo idolorum. Estote ergo corpus Christi, non pressura corporis Christi. Habetis vestimenti fimbriam, quam tangatis, ut a profluvio sanguinis, id est, carnalium voluptatun fluxu sanemini. Habetis, inquam, vestimenti fimbriam, quam tangatis. Vestem putate Apostolos, sub textura unitatis adhærentes lateribus Christi. In his Apostolis erat tanquam fimbria minimus et novissimus Paulus: ipso dicente, Ego sum minima Apostolorum (I Cor. xv, 9). III veste novissimum et minimum, fimbria est. Fimbria cum contemptn aspicitur: sed cum salute tangitur. Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur (Id.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
