Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 63.1
Unproofread scanNot analysed yet
Navigantes in sacculo. De lectione recentis sima sancti Evangelii, donante Domino, alloquor vos, et in illo exhortor, ut contra tempestates et fluctus s:cculi hujus non dormiat fides in cordibus vestris. Non enim revera Dominus Christus mortem habuit in potestate, somnum non habuit in potestate; et forte Omnipotentem navigantem somnus pressit invitum. Hoc si credidcrilis, dormit in vobis: si autem in vobis vigilat Christus, vigilat fides vestra. Apostolus dicit, Habitare Christum per fidem in cortlibus vestris (Ephea. III, 17). Ergo et somnus Christi signum cst sacramenti. Navigantes sunt animæ in ligno sæculum transcuntes. Etiam navis illa Ecclesiam figurabat. Et singuli quippc templa sunt Dei, et unusquisque in corde suo navigat: nec facit naufragium, si bona cogitat. i. Excitandus Christus inter iræ tempestates. Andisti convicium, ventus est: iratus es, fluctus est. Vento igitur flante, fluctu surgente, periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor tuum. Audito convicio vindicari desideras: et ecce vindicatus es, ct malo alieno cedens, fecisti naufragium. Et quare hoc? Quia dormit in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum, evigilet in te Christus: conidera illum. Quid vulebas? Vindicari. Excidit tibi, quia ipse cum cruciligerclur dixit: Pater, ignosceillis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Qui darmicbat in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum. Memoria ipsius, verbum ipsius: memo ria ipsius, jussio ipsius. Et dices apud te, si virgilat in te Christus: Qualis ego homo, qui volo vindicari? Qui sum ego, qui in hominem exsero comminationes? Morior forte antequam vindicer. Et cum anhelans, ira inflammatus, et sitiens vindictam, cxiero de corpore, non me suscipit ille qui noluit vindicari: non me suscipit ille qui dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37, 38). Ergo compescam me ab iracundia mea, ei redibo ad quietem cordis mei. Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas.