Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 64.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Lupi oves facti. Audistis, fratres, cum sanctum Evangelium legeretur, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus disciplina sua martyres suos corroboraverit dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Considerate, fratres mei, quid faciat. Si unus lupus inter multas ovcs veniat, quantacumque sint ovium millia, uno lupo in medio turbabuntur: et si non omnes laniantur, omnes tamen terrentur. Qualis ergo crat ista ratio, quale consilium, qualis potestas, nec lupum ad oves admittere, sed in lupos ovcs mittere? Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum: nop ad limites luporum, sed in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves paucæ. Cum eniin multi lupi occidcrent paucas oves, conversi sunt lupi, ct facti sunt oves '.