# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 64.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/64.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/64.3

CAPUT II.— 3. Serpentis astutia quomodo imitanda. Quapropter, charissimi, exponendum cst vobis, quamvis hiuc jain sæpius dixcrimus, quid sit esse simplices ut columbæ, astuti ut serpentes. Si jam simplicitas columbarum indicta cst nobis, astutia scrpentis quid facit in columbæ simplicitate? Amo in columba quod fel non habet: timeo in serpente quod venenum habel. Noli ex omni parte horrere serpentem: habet quod oderis, habet quod imiteris. Serpens enim cum fuerit senectute prægravatus, et senscrit pondus vetustatis, coarctat se per cavernam, et de. ponit tunicam veterem, ut novus exultet I. Imitare illum, christiane, qui audis Christum dicentem, Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Et Paulus apostolus libi dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22, 24). Habes ergo quod imiteris in scr. pente. Noli mori pro vctustate, sed pro veritate. Qui moritur pro commodo temporali, pro vetustate moritur. Cum autem exutus fueris omni ista vetustate, imitatus cs astutiam serpentis. Imitare illum et in hoc: serva caput tuum. Quid est, serva caput tuum? Tene apud tc Christum. Si forte aliquis vestrum advertit aliquando, cum voluerit colubrum occidere, quomodo pro capite suo totum corpus objicit ictibus ferientis. Iliud in se fcriri non v ult, ubi se novit vitam haberc. Et Christus vita nostra est. Ipse cnim dixit; Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, G). Audi et Apostolum: Caput viri Christus est (I Cor. XI, 3), Qui ergo Christum servat in se, caput suum servat pro se.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
