Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 64.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —4. Columbæ simplicitas imitanda, Jam vcro quid opus cst commendare multis verbis simplicitatem columbarum? Cavenda cnim crant vc. ncua serpentis; ibi imitatio periclitabatur, ibi erat quod timeretur: columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere 2: ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt csse sol:c, commu- Dione gaudent, charitatem servant, gemitibus amoris murmurant; osculis lilios generant. Nam quando columbæ, quod plerumque advertimus, inter se rixantur de cellulis suis, quodam modo pacata contentio est. Numquid quia rixantur, scparantur? Simul vo. lant, simul pascuntur, ot ipsa inter ac pacata cst rixa, Videte rixam columbarum. Apostolus dicit: Si quis verbo nostro non obaudit per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Ecce rixa: sed attende quoniam columbarum rixa est, non luporum, Continuo subjecit: Et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Columba amat ct quando rixatur: lupus odit et quando blanditur. Co. lumbarum ergo simplicitatem habentes, et astutiam serpentum, solemnia martyrum celebrate in sobrietate mentis, non in ebrietate ventris, Dco laudes dicite. Ipse est enim Dominus Deus noster, qui martyrum Deus; ipsa coronator noster. Si bene luctati fucrimus, coronamur ad co,qui coronavit eos quos imitari concupiscimus,