Latin
65.2.134 to 65.2.178
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 65.2.134-178
Unproofread scanNot analysed yet
Pedes isti ambulant. Ecce de uno motu. Dc vita interrogo corpus cl animam. Ambulant pedes, intelligo corpus vivcre. Sed quo ambulant? Ad adulterium, inquit. Ergo mortua est anima. Sic enim veracissima Scriptura dixit: Mortua est vidua quos in dtliciis vivii (I Tim. V, (â). Cum multum intersit inter delicias et adulterium, quomodo potest anima, quæ in deliciis mortua dicitur, in adulterio vivere? Mortna ost. Sed nec sic quidem agens mortua est. Loquentem audio, vivit corpus. Non cnim lingua in ore moveretur, et percuteret quibusque locis articulares sonos, nisi intus habitator esset; et quasi ad hoc organum musicus, qui lingua sua uteretur. Prorsus intelligo. lloc modo corpus loquitur, corpus vivit. Sed interrogo. utrum ct anima vivat. Ecce loquitur corpus, vivit. Quid loquitur? Quomodo dicebam de pedihus, Ambulant, ecce vivit corpus; et quærebam, Quo ambulant? ut intelligerem utrum et anima viveret: sic etiam cum audio loquentem, intelligo quia corpus vivit; qu:rro quid loquatur, utrum et anima vivat. Mendacium loquitur. Si mendacium loquitur, ergo mortua est. Unde boc probamus? Ipsam veritatem interrogernus, quæ ait: Os qnod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Quæro, Quare mortua cst anima? Quod paulo ante dicebam, quæro, Quare mortuum est corpus? Qnia discessit vita ejus anima. Quare mortua cst anima? Qnia deseruit eam vita cjus Deus. CAPUT VI. —7. Mors animæ lugenda et timenda magis quam mors corporis. Breviter ergo his cogni lis, scitote certumque tenete, corpus mortuum esse sine anima: animam mortuam esse sine Dco. Omnis homo sinc Deo normam habet animam 1. Plangis mortuum: płange peccatorem magis, plange impium, plange infidelem. Scriptum cst: Luctus mortui, septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitæ illorum (Eccli. xXII, 13). An vero HOn in te sunt viscera miserationis christianæ, ut plang is corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua rccessit Deus?